Dies, nox et omnia

Dies, nox et omnia
mihi sunt contraria,
virginum colloquia
me fay planszer,
oy suvenz suspirer,
plu me fay temer.

O sodales, ludite,
vos qui scitis dicite,
mihi mesto parcite,
grand ey dolur,
attamen consolite
per voster honur.

Tua pulchra facies
me fay planszer milies,
pectus habet glacies.
a remender,
statim vivus fierem
per un baser.