Stetit puella

Stetit puella
rufa tunica;
si quis eam tetigit,
tunica crepuit.
Eia!

Stetit puella
tamquam rosula:
facie splenduit
os eius floruit.
Eia!