Si puer cum puellula

Si puer cum puellula
moraretur in cellula,
felix coniunctio.
Amore suscrescente
pariter e medio
propulso procul tedio,
fit ludus ineffabilis
membris, lacertis, labilis.