Tempus est iocundum

Tempus es iocundum,
o virgines,
modo congaudete,
vos iuvenes!
Oh, oh, oh!
totus floreo!
iam amore virginali totus ardeo!
novus, novus amor est, quo pereo!

Mea me confortat
promissio,
mea me deportat
negatio.
Oh, oh, oh!
totus floreo!
iam amore virginali totus ardeo!
novus, novus amor est, quo pereo!

Tempore brumali
vir patiens,
animo vernali
lasciviens.
Oh, oh, oh!
totus floreo!
iam amore virginali totus ardeo!
novus, novus amor est, quo pereo!

Mea mecum ludit
virginitas,
mea me detrudit
simplicitas.
Oh, oh, oh!
totus floreo!
iam amore virginali totus ardeo!
novus, novus amor est, quo pereo!

Veni, domicella,
cum gaudio,
veni, veni, pulchra,
iam pereo!
Oh, oh, oh!
totus floreo!
iam amore virginali totus ardeo!
novus, novus amor est, quo pereo!